

Evangelium Secundum Marcum*
Caput 4: Versus 34
Sine parabola.[ID.]Non quod nullum sermonem turbis apertum faceret, sed quia nullus sermo ejus invenitur in quo aliquid parabolae non inveniatur.Seorsum autem discipuli.[HIER.]Illi enim digni erant audire mysteria in intimo penetrali sapientiae, qui, remotis cogitationum tumultibus, in solitudine virtutum permanebant. Sapientia enim est in tempore otii discenda.